Contatore siti

Cicerone 1

Leggi e prova a tradurre questo passo ciceroniano:   [13a] Hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatusconsulta neque...

Leggi e prova a tradurre questo passo ciceroniano:

 

[13a] Hoc praetore Siculi neque suas leges neque nostra senatusconsulta neque communia iura tenuerunt. [13b] Tantum quisque habet in Sicilia, quantum hominis auarissimi et libidinosissimi aut imprudentiam subterfugit aut satietati superfuit. [13c] Nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquam atque auita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. [13d] Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis nouo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, ciues Romani seruilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicio liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae.

 

 

 

 

 

Cicerone denuncia Catilina
Cesare Maccari

 

 

 

 

 

 

Cicerone 1