Contatore siti

Cicerone 2

Leggi e prova a tradurre questo brano, tratto dalla Pro Archia di Cicerone (Arch. 24):   [24a] Quam multos scriptores...

Leggi e prova a tradurre questo brano, tratto dalla Pro Archia di Cicerone (Arch. 24):

 

[24a] Quam multos scriptores rerum suarum Magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! [24b] Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: ‘O fortunate’ inquit ‘adulescens, qui tuae uirtutis Homerum praeconem inueneris!’ et uere. [24c] Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. [24d] Quid? Noster hic Magnus, qui cum uirtute fortunam adaequauit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum ciuitate donauit et nostri illi fortes uiri sed rustici ac milites dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbauerunt?

 

 

Cicerone attacca Catilina al Senato
Hans W. Schmidt

 

 

Cicerone 2