Contatore siti

Seneca 1

Leggi e prova a tradurre il seguente brano, tratto dal De tranquillitate animi di Seneca (2.13-15):   [13a] Inde peregrinationes...

Leggi e prova a tradurre il seguente brano, tratto dal De tranquillitate animi di Seneca (2.13-15):

 

[13a] Inde peregrinationes suscipiuntur uagae et in litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta leuitas. [13b] ‘Nunc Campaniam petamus’. [13c] Iam delicata fastidio sunt: ‘inculta uideantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur.’ […] [14a] Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. [14b] Ut ait Lucretius: “hoc se quisque modo semper fugit”. [14c] Sed quid prodest, si non effugit? sequitur se ipse et urget grauissimus comes. [15a] Itaque scire debemus non locorum uitium esse quo laboramus, sed nostrum: infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec uoluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. [15b] Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita saepe mutando in eadem reuoluebantur et non reliquerant nouitati locum: fastidio esse illis coepit uita et ipse mundus, et subiit illud tabidarum deliciarum: ‘quousque eadem?’

 

 

 

Elaborazione da Seneca morente
Pieter Paul Rubens


 

 

 

 

Seneca 1