Contatore siti

Tacito 2

Leggi e prova a tradurre il seguente brano, che conclude l’Agricola di Tacito (Agr. 46):   [46a] Si quis piorum...

Leggi e prova a tradurre il seguente brano, che conclude l’Agricola di Tacito (Agr. 46):

 

[46a] Si quis piorum manibus locus, si ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem uirtutum tuarum uoces, quas neque lugeri neque plangi fas est. [46b] Admiratione te potius et laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus. [46c] Is verus honos, ea coniunctissimi cuiusque pietas. [46d] Id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam uenerari, ut omnia facta dictaque eius secum reuoluant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur […]. [46e] Quicquid ex Agricola amauimus, quicquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum; nam multos ueterum uelut inglorios et ignobiles obliuio obruet: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.

 

 

 

 

 

Elaborazione da Processional Frieze in the Great Hall of the Scottish National Portrait Gallery
William Brassey Hole

 

 

 

 

 

 

 

Tacito 2