Contatore siti

2000-1-anno

Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe saecula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt,...

Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe saecula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas: sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro saeculo morum sobrietate correcta sunt. Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram: sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lascivia qua nunc caremus admoneo. Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi? At inter illos saltatio certatim vel ab honestis adpetebatur. Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant. Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem.

MACROBIO
 

2000-1-anno