Contatore siti

2001-1-anno

Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine; atque utinam tam efficaciter quam libenter. quamquam ego in utramuis partem parum de explicito...

Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine; atque utinam tam efficaciter quam libenter. quamquam ego in utramuis partem parum de explicito mouear, rectene an secus egerim: tu enim iam isto iudicio laborasti, utrumne hoc, quod praeciperes, possem; ego autem solius oboedientiae, si tamen eam uoluntate conatuque decoraui, testimonio contentus sum. nam et in magna magni patrisfamilias domo cum sint multa diuersi generis animalia adiumento rei familiaris commoda, non est tamen canum cura postrema; quibus solis natura insitum est, uoluntarie ad id quod praeparantur urgueri et per ingenitam quandam oboedientiae formulam sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signoue mittantur. habent enim proprios appetitus, quantum brutis excellentiores tantum rationabilibus propinquantes, hoc est discernere amare seruire. nam discernentes inter dominos atque extraneos non eos quos insectantur oderunt sed iis quos amant zelant, et amantes dominum ac domum non quasi ex natura apti corporis uigilant sed ex conscientia solliciti amoris inuigilant. unde etiam mystico sacramento in Euangeliis, quod edant micas catelli sub mensa dominorum, et Chananaea non erubuit dicere et Dominus non fastidiuit audire. beatus etiam Tobias, ducem angelum sequens, canem comitem habere non spreuit. Igitur generali amori tuo speciali amore conexus uoluntati tuae uolens parui. nam cum subiectio mea praecepto paternitatis tuae factum debeat totumque tuum sit, quod ex te ad te redit, opus meum, hoc solo meo cumulatius reddidi, quod libens feci.

[Orosio]

2001-1-anno