Contatore siti

2002-1-anno

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest...

SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc virum bonum dicam? hunc secundae notae… nam ille alter fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nascitur. Nec est mirum ex intervallo magna generari: mediocria et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero ipsa raritate commendat. Sed iste multum adhuc abest ab eo quod profitetur… et si sciret quid esset vir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. ‚At male existimat de malis.‘ Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiaest quam quod sibi ac suis displicet. ‚At odit eos qui subita et magna potentia inpotenter utuntur.‘ Idem faciet cum idem potuerit. Multorum quia inbecilla sunt latent vitia, non minus ausura cum illis vires suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit. Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc illi venena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem velle [subaudi si] cognosces: da posse quantum volunt. Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit.

[Seneca]

2002-1-anno