Contatore siti

2008-1-anno

  UN’AGGRESSIONE POLITICO-GIUDIZIARIA CONTRO CICERONE   Atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse,...

 
UN’AGGRESSIONE POLITICO-GIUDIZIARIA CONTRO CICERONE
 
Atque haec cum ita sint, tamen se Cicero dicit in concilio deorum immortalium fuisse, inde missum huic urbi civibusque custodem absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. Quasi vero non illius coniurationis causa fuerit consulatus tuus et idcirco res publica disiecta eo tempore, quo te custodem habebat. Sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quae post consulatum cum Terentia uxore de re publica consuluisti, cum legis Plautiae iudicia domi faciebatis; ex coniuratis alios pecunia condemnabas, cum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam exaedificabat, alius domum emebat: qui vero nihil poterat, is erat calumniae proximus, is aut domum tuam oppugnatum venerat aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat.
Quae si tibi falsa obicio, redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumptu aedificaveris. Aut, si retices, cui dubium potest esse? Opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium parasti.
Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex M. Crassi familia, illius virtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rem publicam caram habet, neque terrore neque gratia removetur a vero, amicitia tantum ac virtus est animi.
Immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercennarius patronus, cuius nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapacissimae, gula immensa, pedes fugaces; quae honeste nominari non possunt, inhonestissima. Atque is cum eius modi sit, tamen audet dicere: «O fortunatam natam me consule Romam!»

2008-1-anno