Contatore siti

2015-1-anno

  Come Seneca divenne vegetariano da Seneca   Quoniam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam...

 
Come Seneca divenne vegetariano
da Seneca

 
Quoniam coepi tibi exponere quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica. Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat
 et crudelitatis consuetudinem fieri ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valetudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus. At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium
 in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. Videbimus per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in homine revertatur: interim sceleris hominibus ac parricidii metum 
 fecit, cum possent in parentis animam inscii incurrere et ferro 
 morsuve violare, si in quo corpore cognatus aliqui spiritus hospitaretur. Haec cum exposuisset Sotion et implesset argumentis suis, “non credis” inquit “animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem? 
 Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem? nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire e animos per orbem agi? Magni ista crediderunt viri. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis tuae damnum est? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio”.
His
 ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non 
 tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim an fuerit. Quaeris quomodo desierim? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat: alienigena tum sacra movebantur et inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.

2015-1-anno