Contatore siti

2016-1-anno

  L'IMITAZIONE NON BASTA AL PROGRESSO DELLE ARTI   Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia...

 
L’IMITAZIONE NON BASTA AL PROGRESSO DELLE ARTI
 
Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum. Cur igitur nefas est reperiri aliquid a nobis, quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent, nos ad quaerendum non eo ipso concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? Et cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderint, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac lineis sciant. Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis supra pontificum annales haberemus; ratibus adhuc navigaremus; non esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae quam corpora in sole fecissent circumscriberet. Ac si omnia percenseas, nulla mansit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat: nihil autem crescit sola imitatione.
Quod si prioribus adicere fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum, cum in iis quos maximos adhuc novimus nemo sit inventus in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur? Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent.
Nam qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non transierit, aequabit. Eum vero nemo potest aequare, cuius vestigiis sibi utique insistendum putat: necesse est enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus. Quod in orationibus quoque evenit: namque iis quae in exemplum adsumimus subest natura et vera vis; contra omnis imitatio facta est et ad alienum propositum commodatur.
 
Quintiliano

2016-1-anno