Contatore siti

2019-1-anno

LE CAUSE DELLA GUERRA CIVILE Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium Romanum quam ut ullis exteris viribus opprimi...

LE CAUSE DELLA GUERRA CIVILE

Iam paene toto orbe pacato maius erat imperium Romanum quam ut ullis exteris viribus opprimi posset. Itaque invidens Fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armavit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, quasi experiretur. Sullana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluvio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum civile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum.
Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas. Si quidem Quinto Metello Lucio Afranio consulibus cum Romana maiestas toto orbe polleret recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompei potentia apud otiosos, ut solet, cives movit invidiam. Metellus ob imminutum Cretae triumphum, Cato adversus potentes semper obliquus detrectare Pompeium actisque eius obstrepere. Hinc dolor transvorsum egit et ad praesidia dignitati paranda inpulit. Forte tunc Crassus genere divitiis dignitate florebat, ut vellet tamen auctioris opes; C. Caesar eloquentia 
 et spiritu, ecce iam et consulatu adlevabatur; Pompeius tamen inter utrumque eminebat. Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus omnibusque pariter potentiae cupidis de invadenda re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niterentur, Galliam Caesar invadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam: tres maximi exercitus, et in his orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio ex fide, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos et morte Iuliae Caesaris filiae, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis. Nec ille ferebat parem, nec hic superiorem. Pro nefas! Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet.

FLORO

 

2019-1-anno