Contatore siti

2023-1-anno

Una memoria prodigiosa   Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: iubetis enim quid...

Una memoria prodigiosa

 

Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem.

Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam, qui in aetatem meam inciderunt, indicare et si qua memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti sint, tamen non credatis tantum de illis sed et iudicetis.

Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia melioresque ad annos respicere et vobis querentibus, quod tantae opinionis viros audire non potueritis, detrahere temporum iniuriam. Sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi partibus maxime delicata e fragilis, in quam primam senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret sed in miraculum usque procederet, non nego; nam et duo milia nominum recitata, quo erant ordine dicta, reddebam, et ab his, qui ad audiendum praeceptorem meum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiens usque ad primum recitabam. Nec ad complectenda tantum quae vellem velox mihi erat memoria, sed etiam ad continenda quae acceperam solebat bonae fidei esse. Nunc iam aetate quassata et longa desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, eo perducta est, ut, etiamsi potest aliquid praestare, non possit promittere: diu ab illa nihil repetivi. Nunc quia iubetis, quid possit experiar et illam omni cura scrutabor. Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit, ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tamquam nova audiam. Ita ex memoria mea quantum vobis satis sit superest; neque enim de his me interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad vos usque non pervenerunt.

 

Seneca il Vecchio

2023-1-anno