Contatore siti

Catullo 2

Leggi e prova a tradurre questo brano, tratto da uno dei Carmina docta di Catullo:   ‘Sicine me patriis auectam,...

Leggi e prova a tradurre questo brano, tratto da uno dei Carmina docta di Catullo:

 

‘Sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine diuom,
inmemor, a! deuota domum periuria portas?      135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
inmite ut nostri uellet miserescere pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
uoce mihi, non haec miserae sperare iubebas,    140
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aerii discerpunt irrita uenti.
nunc iam nulla uiro iuranti femina credat,
nulla uiri speret sermones esse fideles.’

 

 

 

 

“…”
Evelyn De Morgan

 

 

 

Catullo 2