Contatore siti

2003-1-anno

  Miserie della Storiografia   Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque passi invicem ausique sunt populi. Quanto...

 
Miserie della Storiografia
 
Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque passi invicem ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam aliena posteris tradere! Quanto potius deorum opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latrocinia ceterorumque, qui exitio gentium clari non minores fuere pestes mortalium quam inundatio, qua planum omne perfusum est, quam conflagratio, qua magna pars animantium exarsit! Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, adversis nemo deficiat: alternae sunt vices rerum. Quid exultas? Ista, quibus eveheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius adversa, in deterius optata flectuntur. Ita concipienda est animo varietas non privatarum tantum domuum, quas levis casus impellit, sed publicarum. Regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, vetera imperia in ipso flore ceciderunt; iniri non potest numerus, quam multa ab aliis fracta sint: nunc cum maxime deus extruit alia, alia submittit, nec molliter ponit sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat. Magna ista, quia parvi sumus, credimus: multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne vidisse et, qua maior nulla victoria est, vitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se.
[Seneca]

2003-1-anno