Contatore siti

2017-4-anno

  Pauca subnectam, fortasse inepta, iniqua, nam rursus faxo magistrum me experiare. Neque ignoras omnem hanc magistrorum manum vanam propemodum...

 
Pauca subnectam, fortasse inepta, iniqua, nam rursus faxo magistrum me experiare. Neque ignoras omnem hanc magistrorum manum vanam propemodum et stolidam esse: parum eloquentiae et sapientiae nihil. Feres profecto bona venia veterem potestatem et nomen magistri me usurpantem denuo. Fateor enim, quod res est, unam solam posse causam incidere, qua causa claudat aliquantum amor erga te meus: si eloquentiam neglegas. Neglegas tamen vero potius censeo quam prave excolas. Confusam eam ego eloquentiam catachannae ritu partim pineis nucibus Catonis, partim Senecae mollibus et febriculosis prunuleis insitam, subvertendam censeo radicitus, immo vero Plautino et rato verbo “exradicitus”. Neque ignoro copiosum sententiis et redundantem hominem esse, verum sententias eius tolutares video nusquam quadripedo concito cursu tenere, nusquam pugnare, nusquam maiestatem studere et, ut Laberius ait, “dictabolaria”, immo dicteria potius eum quam dicta confingere. Itane existimas graviores sententias et eadem de re apud Annaeum istum reperturum te quam apud Sergium? “Sed non modulatas aeque”. Fateor. “Neque ita cordaces”. Ita est. “Neque ita tinnulas”. Non nego. Quid vero, si prandium idem utriusque apponatur, adpositas oleas alter digitis prendat, ad os adferat, ut manducandi ius fasque est, ita dentibus subiciat, alter autem oleas suas in altum iaciat, ore aperto excipiat, exceptas ut calculos praestrigiator primoribus labris ostentet? Ea re profecto pueri laudent et convivae delectentur, sed alter pudice pranderit, alter labellis gesticulatus erit. “Atenim sunt quaedam in libris eius scite dicta, graviter quoque nonnulla”. Etiam lamminae interdum argentiolae in cloacis inveniuntur: eane re cloacas purgandas redimemus?
 
Primum illud in isto genere dicendi vitium turpissimum, quod eandem sententiam milliens alio atque alio amicto indutam referunt. Ut histriones, cum palliolatim saltant, caudam cycni, capillum Veneris, Furiae flagellum eodem pallio demonstrant, ita isti unam eandemque sententiam multimodis faciunt: ventilant, commutant, convertunt, eadem lacinia saltitant, refricant eandem unam sententiam saepius quam puellae olfactaria sucina. Dicendum est de fortuna aliquid: omnis ibi Fortunas Antiatis, Praenestinas, respicientis, balnearum etiam Fortunas omnis cum pennis, cum roteis, cum gubernaculis reperias.
 
FRONTONE

2017-4-anno